monumenta.ch > Augustinus > 24
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 16, XXIII <<<     >>> XXV

Caput XXIV

1 In eodem visu cum loqueretur ei Deus, etiam hoc ait ad illum: "Ego Deus, qui eduxi te de regione Chaldaeorum, ut dem tibi terram hanc, ut heres sis eius."
Ubi cum interrogasset Abraham secundum quid sciret, quod heres eius erit, dixit illi Deus: "Accipe mihi iuvencam trimam et capram trimam et arietem trimum et turturem et columbam. Accepit autem illi haec omnia et divisit illa media et posuit ea contra faciem alterum alteri; aves autem non divisit. Et descenderunt, sicut scriptum est, aves supra corpora quae divisa erant, et consedit illis Abram. Circa solis autem occasum pavor inruit super Abram, et ecce timor tenebrosus magnus incidit ei; et dictum est ad Abram: Sciendo scies, quia peregrinum erit semen tuum in terra non propria, et in servitutem redigent eos et adfligent eos quadringentis annis; gentem autem, cui servierint, iudicabo ego. Post haec vero exibunt hoc cum supellectili multa. Tu autem ibis ad patres tuos cum pace nutritus in senecta bona. Quarta vero generatione convertent se hoc. Nondum enim impleta sunt peccata Amorrhaeorum usque adhuc. Cum autem iam sol erat ad occasum, flamma facta est, et ecce fornax fumabunda et lampades ignis, quae pertransierunt per media divisa illa. In die illa disposuit Dominus Deus testamentum ad Abram, dicens: Semini tuo dabo terram hanc, a flumine Aegypti usque ad flumen magnum flumen Euphraten, Cenaeos et Cenezaeos et Celmonaeos et Chettaeos et Pherezaeos et Raphaim et Amorrhaeos et Chananaeos et Euaeos et Gergesaeos et Iebusaeos."
Haec omnia in visu facta divinitus atque dicta sunt, de quibus singulis enucleate disserere longum est et intentionem operis huius excedit.
2 Quod ergo satis est nosse debemus. Postea quam dictum est credidisse Abraham Deo et deputatum illi ad iustitiam, non eum in fide defecisse, ut diceret: "Dominator Domine, secundum quid sciam, quia heres eius ero?" (terrae quippe illius promissa erat hereditas) -- non enim ait: "Unde sciam?" quasi adhuc non crederet; sed ait: Secundum quid sciam? ut ei rei, quam crediderat, aliqua similitudo adhiberetur, qua eius modus agnosceretur; sicut non est virginis Mariae diffidentia quod ait: "Quo modo fiet istud, quoniam virum non cognosco?" quod enim futurum esset, certa erat; modum quo fieret inquirebat, et hoc cum quaesisset, audivit : denique et hic similitudo data est de animalibus, iuvenca et capra et ariete et duabus volucribus, turture et columba, ut secundum haec futurum sciret, quod futurum esse iam non ambigeret.
3 Sive ergo per iuvencam significata sit plebs posita sub iugo legis, per capram eadem plebs peccatrix futura, per arietem eadem plebs etiam regnatura (quae animalia propterea trima dicuntur, quia, cum sint insignes articuli temporum ab Adam usque ad Noe et inde usque ad Abraham et inde usque ad David, qui reprobato Saule primus in regno gentis Israeliticae Domini est voluntate fundatus, in hoc ordine tertio, qui tenditur ex Abraham usque ad David, tamquam tertiam aetatem gerens ille populus adolevit), sive aliquid aliud convenientius ista significent: nullo modo tamen dubitaverim spiritales in ea praefiguratos additamento turturis et columbae.
4 Et ideo dictum est: "Aves autem non divisit," quoniam carnales inter se dividuntur, spiritales autem nullo modo, sive a negotiosis conversationibus hominum se removeant, sicut turtur, sive inter illas degant, sicut columba; utraque tamen avis est simplex et innoxia, significans et in ipso Israelitico populo, cui terra illa danda erat, futuros individuos filios promissionis et heredes regni in aeterna felicitate mansuri.
5 Aves autem descendentes supra corpora, quae divisa erant, non boni aliquid, sed spiritus indicant aeris huius, pastum quendam suum de carnalium divisione quaerentes. Quod autem illis consedit Abraham, significat etiam inter illas carnalium divisiones veros usque in finem perseveraturos fideles.
6 Et circa solis occasum quod pavor inruit in Abraham et timor tenebrosus magnus significat circa huius saeculi finem magnam perturbationem ac tribulationem futuram fidelium, de qua Dominus dicit in evangelio: Erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio. "Quod vero dictum est ad Abraham:" "Sciendo scies, quia peregrinum erit semen tuum in terra non propria, et in servitutem redigent eos et adfligent eos quadringentis annis," de populo Israel, qui fuerat in Aegypto serviturus, apertissime prophetatum est; non quod in eadem servitute sub Aegyptiis adfligentibus quadringentos annos ille populus fuerat peracturus, sed in ipsis quadringentis annis praenuntiatum est hoc futurum.
7 Quem ad modum enim scriptum est de Thara patre Abrahae: "Et fuerunt dies Tharae in Charra quinque et ducenti anni" non quia ibi omnes acti sunt, sed quia ibi completi sunt: ita et hic propterea interpositum est: "Et in servitutem redigent eos et adfligent eos quadringentis annis," quoniam iste numerus in eadem adflictione completus est, non quia ibi universus peractus est.
8 Quadringenti sane dicuntur anni propter numeri plenitudinem, quamvis aliquanto amplius sint, sive ex hoc tempore computentur, quo ista promittebantur Abrahae, sive ex quo natus est Isaac, propter semen Abrahae, de quo ista praedicuntur. Computantur enim, sicut superius iam diximus, ab anno septuagensimo et quinto Abrahae, quando ad eum facta est prima promissio, usque ad exitum Israel ex Aegypto quadringenti et triginta anni; quorum apostolus ita meminit: "Hoc autem dico", inquit: "testamentum confirmatum a Deo post quadringentos triginta annos facta lex non infirmat ad evacuandam promissionem."
Iam ergo isti quadringenti et triginta < anni > quadringenti poterant nuncupari, quia non sunt multo amplius: quanto magis cum aliquot iam ex isto numero praeterissent, quando illa in visu demonstrata et dicta sunt Abrahae, vel quando Isaac natus est centenario patri suo, a prima promissione post viginti quinque annos, cum iam ex istis quadringentis triginta quadringenti et quinque remanerent, quos Deus quadringentos voluit nominare.
9 Et cetera, quae sequuntur in verbis praenuntiantis Dei, nullus dubitaverit ad Israeliticum populum pertinere.
Quod vero adiungitur: "Cum autem iam sol erat ad occasum, flamma facta est, et ecce fornax fumabunda et lampades ignis, quae pertransierunt per media divisa illa," significat iam in fine saeculi per ignem iudicandos esse carnales.
10 Sicut enim adflictio civitatis Dei, qualis antea numquam fuit, quae sub Antichristo futura speratur, significatur tenebroso timore Abrahae circa solis occasum, id est propinquante iam fine saeculi: sic ad solis occasum, id est ad ipsum iam finem, significatur isto igne dies iudicii dirimens carnales per ignem salvandos et in igne damnandos.
11 Deinde testamentum factum ad Abraham terram Chanaan proprie manifestat et nominat in ea undecim gentes a flumine Aegypti usque ad flumen magnum Euphraten. Non ergo a flumine magno Aegypti, hoc est Nilo, sed a parvo, quod dividit inter Aegyptum et Palaestinam, ubi est civitas Rhinocorura.



Augustinus, De Civitate Dei, Liber 16, XXIII <<<     >>> XXV
monumenta.ch > Augustinus > 24